[278] EPISTOLA LXXVIII.

Nob. Doctissimoque Viro

D. IOANNI CANTERO.

Ultrajectum.

IOANNES MEURSIUS IOANNI CANTERO S. D. Ergo, quod promisimus nuper, juvenis Nobilissime, communicemus inter nos literas. Et ecce initium a me esto. Sermo autem nobis trivialis non erit, ut vulgo solet, sed de literis, & Musis nostris. Nihil eo utrique nostrum gratius, nihil etiam dignius. Ergo habe. Quaero quid sentias de isto Manilii loco lib. IV.
Nec sunt immensis opibus venalia fata,
Sed rapit ex sceptro funus Fortuna superbo,
Indicitque rogum summis, statuitque sepulcrum.

Quid hoc, quaeso, est? Fortuna rapit funus ex sceptro. Quis sic unquam loquutus est? Ego vero sic corrigendum censeo.
Sed rapit & sceptro funus Fortuna superbum.
Et eleganter dixit, funus superbum sceptro, in quo sceptrum Libitinae impositum effertur: Idque ex more suae Romae Poëta, nam in Magistratuum funere fasces etiam, Magistratus insignia, lecto impositos efferebant. Haurias illud ex Pediano ad Orat. pro Mil. Fasces ex lecto Libitinae raptos attulit ad domum Scipionis & Hypsaei. Livius ab V. C. Lib. II. Consulares fasces, praetextam, sellamque curulem, nihil aliud quam pompam funeris putent. Ecce, quam clarus ritus: & ex eo Manilianus versus restaurandus est. Vide mihi alterum Suetonii locum in Vespasiano Cap. XIX, ubi de ejus funere. Interrogatis palam procuratoribus, quanti funus & pompa constaret, ut audiit sestertium centies, exclamavit, centum sibi sestertia darent, ac se vel in Tiberim projicerent. Mendum necessario est. Quid enim? ut Imperatoris funus non pluris constiterit quingentis millibus florenorum? Apage. Tantum impendebant cives plurimi, quibus res lauta. Atque adeo apud Plinium Lib. XXXIII. Cap. X. Isidorus aliquis ex ima plebe homo, Funerari se jussit Hs. undecim millibus. Id est, quingentis quinquaginta millibus florenorum. Ergo rescribo. Ut audiit sestertium millies. Ortum mendum ex confusione notarum numeralium C & CXC. Ea summa autem faciet quinque milliones. Atque recte quidem me emendasse fidem faciet ipse Suetonius, qui in Nerone Cap. L. narrat de eo Funeratus est impensa ducentorum millium. Id est, decem millionum. Vides jam proportionem funerum Imperatoris alicujus, &civium. Sed pluribus haec in libro singulari, quem jam edimus. Tuum judicium de his censuris expecto. Iuvenis Nob. vale, & me amare perge. Hagae Comitis XIV. Kl. Iun. MDCIV. D. Fratri tuo salutem officiosam dico.